COLOSSEAE Statuae

COLOSSEAE Statuae
COLOSSEAE Statuae
omnium honoratissimae. Quo plurium enim pedum statuae essent, eo fuisse magis honorificas, discimus ex Plinio, l. 34. c. 6. unde Colosseae, quae quidem in usu rarissime fuêre, honorificentissimae. Nam Deorum statuae legitimam statuam hominis ter fere continebant: Heroum bis: Regum et Imperatorum illis erant breviores; Cuiusmodi ea, quae Claudio II. a Senatu collocata legitur, apud Treb. Pollionem, pedum 10. sesquialteram proportionis rationem non multum ut videtur excedens, cum esset Claudius digitos aliquot ultra 6. pedes longus. Casaubonus, ad Pollionem in Claudio, c. 3. Aelio Vero autem Adrianus, statuas per totum orbem colosseas, poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri, apud Spartian, c. 7. Nempe Colosseae statuae Deorum propriae, hincque eorum qui inter Deos relati, vide Salmas. ad h. l. Ceterum celebres, apud Scriptores, Colossi apollinis, Domitiani, Galieni, Herculis aereus, Iovis, qui post Iudaeam devictam erectus, Iunonis, Neronis, Rhodius, Solis, alii, de quibus Barthium vide ad Statium passim. Vocis originem quod attinet, in eandem digitum Poeta hic intendere videtur, l. 1 Sylv. 1. v. 87. ubi de Equo Max. Domitiani;
---- ---- --- vix lumine fessô
Explores, quam longus in hunc despectus ab illo.
Fessi, ait, fient oculi, priusquam ab altitudine eius ad huius humilitatem perveniant et descendant. A qua proin oculorum lassatione non inscite Colossos denominatos argutatur Matth. Raderus, Comm. ad Martialis Spectacula, quod debetur tamen Patrhasio ad d. Statii, l. Ep. 57. Vide quoque in voce Colossus; ut et Moles infra; plura vero apud Plinium, l. 34. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • STATUA — I. STATUA in Ecclesia Romana vocatur imago Haeretici absentis fugitivi, de quo supra diximus. Postquam enim contra talem sententia lata est, ne frustra penitus, id factum videatur, coram omni populo publicari solet, et imago absentis seu Statua… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Statŭa — (lat.), ein einen Gott, Heroen od. Menschen darstellendes Standbild, Bildsäule aus Erz, Gold, Silber, Marmor, Elfenbein, Holz. Man unterschied sie nach der Größe als Statuae colossēae, welche Personen in übermenschlicher Größe, S. iconĭcae,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • AELIUS Verus Caesar — post adoptionem ab Adriano Imperatore dictus est, qui antea L. Ceionius Commodus Verus dicebatur, gener fuit Nigrini, Adriano formâ commendatus. Ob huius adoptionem Imperator ludos Circenses dedit et donativum populo ac militibus expendit: ipsum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”